ILEX

ILEX
ILEX
civicis apud Rom. coronis primum adhibita. Plin. l. 16. c. 4. Samnittum bello civica iligna primo fuit, postea magis placuit ex esculo, Iovi sacra. Variatumque et cum quercu est; ac data ubique quae fuerat, custodito tantum honore glandis. i. e. prisci in danda corona civica ilicem ab esculo, esculum a quercu proprie dicta, distinxêrunt: quamquam omnes hae glandiferae sint. Id. ibid. c. 6. Glandem quae proprie intelligitur, ferunt robur, quercus, esculus, cerus, ilex, suber. Mansitque quercui honos, in qua glans optima in quercu atque grandissima. Nam praeter glandem ilicis, quam Homerus acylon vocat,
eoque nomine a glande distinguit: quae et ipfa est brevior et gracilior robori est parva, cerro tristis. Proximum genus A. Gell. l. 5. c. 6. ilex, sicut scriptum est in quadam Comoedia Caecilii, Advehunyut inquit, cum iliginea corona, et chlamyde, Symbolum eadem fertilitatis habita, quotiesque ipsa ferax est, insequentem annum fertilem fore creditum, Constantinus Caes. l. 11. c. 15. Fuit autem religiose habita, antiquissimis iam temporibus. Plin. iterum l. 16. c. 44. Vetustior autem urbe in Vaticano ilex, in qua titulus aereis literis Hetruscis, religione arborem iam tum dignam fuisse, significat. De cuius usibus aliis, vide eund. l. cit. c. 8. Ceterum Ilicis genera duo, unum folio minus aculeato et oleis simili; alterum aculeatis foliis, unde aquifolia haec ilex dicta: quae praeter glandem producit κόκκον φοινικοῦν, coccum ex puniceo nigricantem; sed quem cum cocco βαφίκῷ f. tinctorio, qui et absolute κόκκος, male confundit Auctor saepius dictus loco modo cit. qua de re vide Salmas. ad Solin. p. 268. et seqq. Vide quoque supra, ubi de Cocco, item in voce Cusculia. Addam hîc saltem, ilicem cocciferam, quae de genere est ilicum aquifoliarum, fruticem esse parvum, qui numquam instar arboris surgendo assumat. Eiusdem granum cinerei coloris est, nec nascitur nisi in calidioribus locis. Praeterea eadem arbor, quae coccum novella rulit, ubi in tantum adolevit, ut glandem generare possit, non amplius coccum tingendo generare: maiusculusque frutex qui glandem fert, ab Hispanis carasca; minor, qui cocco fecundus est, coscoia, ex antiqua voce cusculium, appellari hodieque, dicitur. Salmas. ad Solin. p. 962.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • Ilex — Ilex …   Wikipédia en Français

  • Ilex — I lex, n. [L., holm oak.] (Bot.) (a) The holm oak ({Quercus Ilex}). (b) A genus of evergreen trees and shrubs, including the common holly. [1913 Webster] …   The Collaborative International Dictionary of English

  • Ilex — die, auch der; , <aus lat. ilex »Stecheiche«> Stechpalme (immergrüner Strauch od. Baum, z. B. Mate; Bot.) …   Das große Fremdwörterbuch

  • ilex — (n.) late 14c., from L. ilex holm oak, perhaps from an extinct non Indo European language …   Etymology dictionary

  • Ilex — (I. L.), 1) Pflanzengattung aus der Familie der Ilicineae, 4. Kl 4. Ordn. L.; mit vier bis fünfzähnigem Kelche, radförmiger, vier bis fünftheiliger Blumenkrone, vier bis fünf fast sitzenden Narben, vier bis fünf Staubgefäßen u. einer vier bis… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Ilex — L. (Stechpalme, Hülfe), Gattung der Aquifoliazeen, Sträucher und Bäume mit abwechselnden, selten hautartigen und hinfälligen, meist lederartigen, glänzenden, bleibenden, ganzrandigen, selten gezahnten oder dornig gezahnten Blättern,… …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Ilex — L., Pflanzengattg. der Aquifoliazeen, Sträucher und Bäume mit meist lederartigen, oft dornig gezähnten Blättern, hauptsächlich in Amerika. Die Blätter von I. paraguayensis St. Hil. [Abb. 853] liefern den Paraguay , Maté oder Yerbatee, die von I.… …   Kleines Konversations-Lexikon

  • ILEX — abbreviation for Institute of Legal Executives. Collins dictionary of law. W. J. Stewart. 2001 …   Law dictionary

  • Ilex — Ilex, die, auch der; , <lateinisch> (Stechpalme) …   Die deutsche Rechtschreibung

  • ilex — [ī′leks΄] n. [L, holm oak] 1. HOLLY 2. HOLM OAK …   English World dictionary

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”